Codex Iustinianus 3.36.5
inscriptio Imp․ Alexander A․ Statiliæ
C.3.36.5 In ipsius mariti tui fuit potestate mutare, quod iratus in servos suos testamento caverat, ut unus quidem in perpetuis vinculis moraretur, alter vero exportandus venumdaretur․ proinde si offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur, vel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, præsertim cum posteriora eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari ), novissimam eius voluntatem arbiter familiæ erciscundæ sequetur.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
