Codex Iustinianus 3.36.4
inscriptio Imp․ Alexander A․ Antonio
C.3.36.4 Si filius familias fuisti et res mobiles vel se moventes, quæ castrensis peculii esse possunt, donatæ tibi a patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum fratribus tuis habes․ prædia autem, licet eunti tibi in castra filio pater donaverit, peculii castrensis non sunt․ diverso iure ea prædia habentur, quæ ex occasione militiæ filiis familias obveniunt: hæc enim castrensi peculio cedunt.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
