Codex Iustinianus 3.36.18
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Domnæ
C.3.36.18pr. Filiæ, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendæ hereditatis præcipuas adiudicari sæpe rescriptum est․ his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quædam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud præsidem provinciæ, si res integra est, uti potes.
C.3.36.18.1 In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiæ erciscundæ iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum.
subscriptio D․ XVIII k․ Ian․ AA․ conss.[a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
