Codex Iustinianus 3.34.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.3.34.14pr. Cum talis quæstio in libris Sabinianis vertebatur: quidam etenim pactus est cum suo vicino, ut liceat ei vel per se vel per suos homines per agrum vicini transitum facere iterque habere uno tantummodo per quinquennium die, quatenus ei licentia sit in suam silvam inde transire et arbores excidere vel facere, quidquid ei fuerit visum, et quærebatur, quando huiusmodi servitus non utendo amittitur, et quidam putaverunt, si in primo vel secundo quinquennio per eam viam non itum est, eandem servitutem penitus tolli quasi per biennium ea non utendo deperdita, singulo die quinquennii pro anno numerando, aliis aliam sententiam eligentibus, nobis placuit ita causam dirimere, ut, quia iam per legem latam a nobis prospectum est, ne servitutes per biennium non utendo depereant, sed per decem vel viginti annorum curricula, et in proposita specie, si per quattuor quinquennia nec uno die vel ipse vel homines eius eadem servitute usi sunt, tunc eam penitus amittat viginti annorum desidia․ qui enim in tam longo prolixoque spatio suum ius minime consecutus est, sera pænitentia ad pristinam servitutem reverti desiderat.
C.3.34.14.1 Cum autem apertissimi iuris est fructus aridos conculcatione quæ in area fit suam naturam et utilitatem ostendere, aliquis vicinum suum vetabat ita ædificium extollere iuxta suam aream, ut ventus excluderetur et paleæ ex huiusmodi obstaculo secerni a frugibus non possent, quasi vento suam vim per omnem locum inferre ex huiusmodi ædificatione vetito, cum secundum regionis situm et auxilium venti aream accedit․ sancimus itaque nemini licere sic ædificare vel alio modo versari, ut idoneum ventum et sufficientem ad præfatum opus infringat et inutilem domino aream et fructuum inutilitatem faciat.
subscriptio D․ XI k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
