Codex Iustinianus 3.33.6
inscriptio Imp․ Alexander A․ Stratonicæ
C.3.33.6 Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur․ nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem æstimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi æstimatio eius fuit.
subscriptio PP․ k․ Iul․ Agricola et Clemente conss.[a․ 230]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
