Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.32.5

DE REI VINDICATIONE.

inscriptio Imp․ Gordianus A․ Herasiano

C.3.32.5pr. Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, præses provinciæ cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit.

C.3.32.5.1 Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malæ fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine læsione prioris status rei eos auferre.

subscriptio PP․ II id․ Febr․ Gordiano A․ et Aviola conss.[a․ 239]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑