Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.32.15

DE REI VINDICATIONE.

inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Aurelio Proculino

C.3.32.15pr. Quotiens duobus in solidum prædium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem.

C.3.32.15.1 Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud præsidem provinciæ probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur.

C.3.32.15.2 Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit.

subscriptio D․ XV k․ Oct․ AA․ conss.[a. 293]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑