Codex Iustinianus 3.31.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.3.31.12pr. Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quæ tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei præiudicium. magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi.
C.3.31.12.1 Cumque multæ varietates et controversiæ veterum exortæ sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditæ quæstionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum, quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimæ parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus, scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat.
C.3.31.12.1A Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositæ vel commodatæ vel pignori datæ vel aliæ quæ extant, non differri sub prætextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere.
C.3.31.12.1B Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quæ rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat.
C.3.31.12.1C Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit prætermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione.
C.3.31.12.2 Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariæ petantur vel directæ ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum.
C.3.31.12.2A Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant.
C.3.31.12.2B Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directæ libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari.
C.3.31.12.3 Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonæ fidei iudiciis connumeretur.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
