Codex Iustinianus 3.31.2
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Marcello militi
C.3.31.2pr. Si post motam controversiam Menecratis bonorum partem dimidiam Musæus ab herede scripto quæstionis illatæ non ignarus comparavit, tam ipse quasi malæ fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur.
C.3.31.2.1 Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest.
C.3.31.2.2 Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur.
subscriptio D․ k․ Iul․ Severo A․ II et Victorino conss.[a․ 200]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
