Codex Iustinianus 3.31.1
inscriptio Imp․ Titus Ælius Antoninus A․ Augurino proconsuli Africæ
C.3.31.1pr. Senatus consultum auctore divo Hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet.
C.3.31.1.1 Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditariarum rerum ab eo factæ qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonæ fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt.
C.3.31.1.2 Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur.
subscriptio PP․ VI k․ Febr․ Claro et Cethego conss.[a․ 170]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
