Codex Iustinianus 3.3.2
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ dicunt:
C.3.3.2pr. Placet nobis præsides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suæ examen adhibere, ita tamen ut, si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem.
C.3.3.2.1 ( quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in præsidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur ): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate præsides ipsi diiudicent.
subscriptio D․ XV k․ Aug․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
