Codex Iustinianus 3.28.37.pr
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.3.28.37pr. Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria testamenta de inofficioso querellam evadant, multi alii casus emergunt, in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est.
C.3.28.37.1 In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio et peculii triplex invenitur causa․ vel enim paganum est peculium vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur.
C.3.28.37.1A In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus quo voluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et præfectis legionum et præsidibus provinciarum et omnibus generaliter, qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates
C.3.28.37.1B Sed hæ quidem personæ testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quæ iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus.
C.3.28.37.1C Sed et veterani, qui tempore quidem militiæ sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo ) non prohibentur.
C.3.28.37.1D In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet.
C.3.28.37.1E Sed prior quæstio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quæ non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt publica.
C.3.28.37.1F In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quæ quasi castrensis peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen ) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur.
C.3.28.37.1G Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quæsivit sui iuris indubitanter constitutus, præteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet præfata peculia, quæ ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellæ esse supposita?
C.3.28.37.2 Sed hæc obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident․ si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceteræ res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
