Codex Iustinianus 3.28.3
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Ianuario
C.3.28.3pr. Si mater filiis duobus institutis tertio post testamentum suscepto, cum mutare idem testamentum potuisset, hoc facere neglexisset, merito utpote non iustis rationibus neglectus de inofficioso querellam instituere poterat.
C.3.28.3.1 Sed cum eam in puerperio vita cessisse proponas, repentini casus iniquitas per coniecturam maternæ pietatis emendanda est․ quare filio tuo, cui nihil præter maternum fatum imputari potest, perinde virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes instituisset.
C.3.28.3.2 Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur.
subscriptio PP․ VIII k․ Iul․ Laterano et Rufino conss.[a․ 197]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
