Codex Iustinianus 3.28.28
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Claudium præsidem Daciæ
C.3.28.28pr. Liberi de inofficioso querellam contra testamentum parentum moventes probationes debent præstare, quod obsequium debitum iugiter, prout ipsius naturæ religio flagitabat, parentibus adhibuerunt, nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes extitisse.
C.3.28.28.1 Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa læsus matrem novissima læserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur.
C.3.28.28.2 Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati.
subscriptio D․ VIII id․ Febr․ Serdicæ Crispo II et Constantino II CC․ conss.[a․ 321]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
