Codex Iustinianus 3.24.3
inscriptio Imp․ Zeno A․ Arcadio pp.
C.3.24.3pr. Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem prætorianæ vel urbicariæ amplissimæ sedis administratio illustravit, vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostræ pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriæ potestatis sudoribus clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quæstoris officio functus aut sacri nostræ pietatis cubiculi præpositus post depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros nostri numinis thesauros aut res privatas nostræ pietatis vel serenissimæ Augustæ nostræ coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet administrationem crimen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur, nullius alterius iudicis nisi nostræ pietatis huiusmodi esse cognitionem vel sacri tantummodo cognitoris, cui nostra serenitas huiusmodi negotii audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen, ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholæ intercedente ministerio, more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione dierum fatalium introductæ causæ, viris devotissimis sacri nostri scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi quoque in aliqua secretarii parte, quæ iudicibus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, habituro licentiam.
C.3.24.3.1 Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen, si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem.
C.3.24.3.1A Ultionis autem tantis inferendæ dignitatibus modus non nisi in principis resid- ebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris calumniam ( reo videlicet protinus absolvendo ) inconsulta quoque nostra serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis auctoritas.
C.3.24.3.2 Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem prærogativam nostræ iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur egisse, in criminalibus causis magnificæ tuæ sedis et illustrissimæ urbicariæ præfecturæ nec non etiam viri magnifici magistri officiorum ( quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostræ pietatis emanaverit iussio ) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem.
C.3.24.3.2A Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram pietatem rettulerint, posse statuere.
C.3.24.3.3 Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti ( non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati, et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostræ pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet, quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem habeant, differendo.
subscriptio D․ Constantinopoli[a․ 485 - 486 ?]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
