Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.23.ult

UBI QUIS DE CURIALI VEL COHORTALI ALIAVE CONDICIONE CONVENIATUR.

inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Cyro pp.

C.3.23.2pr. Hac perpetua lege sancimus provincialibus iudiciis non posse fori præscriptionem opponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis vel aliis corporibus obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones vel concussiones perpetrasse firmentur: exceptis videlicet his qui armata militia præditi sunt, vel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen ut, cui ex militaribus viris curiæ nomen vel cohortalis officii quæstio ingeratur, rector provinciæ super eius nomine tam ad sedem tuæ magnificentiæ quam ad magisteriam vel ad competentem referat potestatem, ut hi, qui velut debiti postulentur, provinciali iudicio destinati ibi eventum iudicii expectent, ubi iura moveri præcipiunt huiusmodi quæstiones.

C.3.23.2.1 Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat fori præscriptionem opponere præter eos qui specialiter excepti sunt.

C.3.23.2.2 Ceteros excelsæ tuæ sedis et rectorum provinciarum in quolibet negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam saluberrimam legem pertinaciter violare temptaverint, sciant a moderatoribus provinciarum adversus se tamquam in contumaces sententiam proferendam.

subscriptio D․ XI k․ Oct․ Constantinopoli Valentiniano A․ V et Anatolio conss.[a․ 440]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑