Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.19.2

UBI IN REM ACTIO EXERCERI DEBET.

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad universos provinciales

C.3.19.2pr. Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus prædium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat.

C.3.19.2.1 Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quæ ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis præscriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui præsentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quæstione servata.

subscriptio D․ X k․ Aug․ Basso et Ablabio conss.[a․ 331]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑