Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.14.1

QUANDO IMPERATOR INTER PUPILLOS VEL VIDUAS VEL MISERABILES PERSONAS COGNOSCAT ET NE EXHIBEANTUR.

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Andronicum

C.3.14.1pr. Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostræ iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere.

C.3.14.1.1 Quod si pupilli vel viduæ aliique fortunæ iniuria miserabiles iudicium nostræ serenitatis oraverint, præsertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere.

subscriptio D․ XV k․ Iul․ Constantinopoli Optato et Paulino conss.[a․ 334]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑