Codex Iustinianus 3.13.ult
inscriptio Imp․ Anastasius A․ Constantino pp.
C.3.13.7pr. Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et præceptiones declinare conari.
C.3.13.7.1 Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiæ seu cinguli vel dignitatis prærogativam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint seu dignitatem aliquam prætendunt, sine quadam fori præscriptione his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis, quam præter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant.
C.3.13.7.2 His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiæ cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis.
subscriptio D․ XV k․ Mart․ Constantinopoli Probo et Avieno conss.[a․ 502]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
