Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.12.6

DE FERIIS.

inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA․ Albino pu.

C.3.12.6pr. Omnes dies iubemus esse iuridicos.

C.3.12.6.1 Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit æstivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis.

C.3.12.6.2 Kalendarum quoque Ianuarium consuetos dies otio mancipamus.

C.3.12.6.3 His adicimus natalicios dies urbium maximarum Romæ atque Constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschæ dies, qui septeno vel præcedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum Christi et quo tempore commemoratio apostolicæ passionis totius Christianitatis magistræ a cunctis iure celebratur: in quibus etiam prædictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus.

C.3.12.6.4 In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur.

C.3.12.6.5 Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt.

C.3.12.6.6 In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariæ functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur exactio.

subscriptio D․ VII id․ Aug․ Romæ Timasio et Promoto conss.[a․ 389]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑