Codex Iustinianus 3.11.1
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ dicunt:
C.3.11.1pr. Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendæ postulatum dari conveniet.
C.3.11.1.1 Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiæ est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit.
C.3.11.1.2 Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandæ dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratæ instructionis exegerit, non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam.
subscriptio D․ XV k․ April․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
