Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 3.1.14

DE IUDICIIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.

C.3.1.14pr. Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem․ cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum præstitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros?

C.3.1.14.1 Cum igitur et viam non inusitatam invenimus ambulandam et anteriores leges nostræ, quæ de iuramentis positæ sunt, non minimam suæ utilitatis experientiam litigantibus præbuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdictione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur ) causas dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices Romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere, nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctæ deponantur scripturæ: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivæ sententiæ recitationem.

C.3.1.14.2 Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei præsentia consecrati ex maiore præsidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas.

C.3.1.14.3 Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et Romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si prætereatur, contemptoribus periculosum sit.

C.3.1.14.4 Patroni autem causarum, qui utrique parti suum præstantes ingrediuntur auxilium, cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum præstent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur.

C.3.1.14.5 Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus præstito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causæ etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare.

subscriptio D․ IIII k․ April․ Lampadio et Oreste vv․ cc. conss.[a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑