Codex Iustinianus 3.1.13.10
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.3.1.13pr. Properandum nobis visum est, ne lites fiant pæne immortales et vitæ hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariæ causæ frequentiores sunt et sæpe ipsæ materiam criminibus creare noscuntur, præsentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum vel temporum angustiis coartandam ponere.
C.3.1.13.1 Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantæcumque quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu privato fuerint illatæ, super possessione vel dominio vel hypotheca seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quæ ad ius fiscale pertinent vel quæ ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices, sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere․ hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice litem protelare.
C.3.1.13.2 Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici dilatione reus fatigetur, et triennii metæ post litem contestatam iam prope finem veniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas aures huiusmodi quæstioni reserantibus: et si per tres vices hoc fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato, et nec ita actoris pars fuerit inventa et neque per se neque per procuratorem instructum pervenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere:
C.3.1.13.2A Et si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit termino causæ certa fieri coniectura, non solum partem fugientem ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quæ consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, vera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super lite reus exposuit, reddenda: quæ et si remanserit, viribus vacuabitur.
C.3.1.13.2B Sin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime inventa possit invenire viam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eo ferre sententiam non moretur et præsentem reum absenti actori condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti propter solam absentiæ contumaciam imponimus.
C.3.1.13.2C Nullo penitus ei regressu ad eandem litem conservando: sed actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absolvetur: sin vero aliqua condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan non sufficientem sibi actor putaverit fugitivus, nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus․ et hæc quidem poena actori fiat imposita.
C.3.1.13.3 Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur et iudex, secundum quod veteribus legibus cautum est, ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius fuerit inventus, et contra absentem promere condemnationem non cesset, quæ ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis victori satisfiat, sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, sive per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima via contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam eius solam prætendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reversus fuerit et voluerit fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus.
C.3.1.13.4 Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur․ cum enim terribiles in medio proponuntur scripturæ, litigatoris absentia dei præsentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia, quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est.
C.3.1.13.5 Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et præsentem legem induximus․ si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan præstetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quæ in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido.
C.3.1.13.6 Sive autem alterutra parte absente sive utraque præsente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod, si hoc prætermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenæ subiacebunt et reddere eam parti læsæ coartabuntur.
C.3.1.13.7 Et hæc de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere visum est ad æquitatis rationem omnia corrigentibus.
C.3.1.13.8 Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro ærario applicanda, et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenæ formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat.
C.3.1.13.8A Sin autem in medio triennio vel morte iudicis vel alia inrecusabili occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale tempus vel amplius residet, in quo alius iudex causæ imponitur, intra reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare.
C.3.1.13.9 Illo procul dubio observando, ut, si neque per alterutram litigantium partem vel per iudicem steterit, quominus lis suo Marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda et similiter publicis rationibus adgregenda, ipso videlicet iudice in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causæ vel fugientis vel agentis dilatio facta est vel per omnes vel quosdem ex his: necessitate advocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint, eam usque ad terminum, nisi lex vel iusta causa impediat, adimplere, ne ex eius recusatione fiat causæ dilatio: honorariis scilicet a clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo præstandis et, si cessaverint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per huiusmodi machinationem causæ merita protrahantur, nisi ipse litigator alium pro alio patronum eligere maluerit.
C.3.1.13.10 Hæc autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectæ ætatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit.
C.3.1.13.11 Sin vero causæ vel pupillorum vel adultorum sint vel aliorum sub cura agentium masculorum vel feminarum, ut per tutores vel curatores vel actores vel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum habere vigorem, omnem autem iacturam, quæ ex hac causa oritur, ad tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem non sufficiat pupillis vel minoribus eorum substantia, tunc in quo fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis superesse.
subscriptio D․ VI k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
