Codex Iustinianus 3.1.10
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Severum pu.
C.3.1.10 Nulli prorsus audientia præbeatur, qui causæ continentiam dividit et ex beneficii prærogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quæstione iudicem postulaverit.
subscriptio D․ III k․ Aug․ Paulino et Iuliano conss.[a․ 325]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
