Codex Iustinianus 2.7.11
inscriptio Imp․ Leo A․ Viviano pp.
C.2.7.11pr. Nemini licere sancimus aliquem sub adsidendi colore statutis centum quinquaginta advocatis, quos sibi eminentissima præfectura in consilium adsumpserit, adgregare.
C.2.7.11.1 Non aliter vero consortio advocatorum tuæ sedis aliquis societur, nisi prius in examine viri clarissimi rectoris provinciæ, ex qua oriundus est, præsentibus cohortalibus gesta conficiat, quibus aperte pateat cohortali statui ac fortunæ eundem minime subiacere, si præsens vir clarissimus rector provinciæ fuerit in eius examine: si vero afuerit, apud defensorem sui oppidi gesta conficiat.
C.2.7.11.2 Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari voluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiæ tuæ, qui vel nunc causas agunt vel futuris temporibus actitaverint, ceteris supernumerariis anteferri.
C.2.7.11.3 Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta advocatos eminentissimæ tuæ sedis reperiuntur, liceat et apud virum spectabilem proconsulem vel præfectum Augustalem vel comitem Orientis, viros etiam spectabiles vicarios et apud rectores provinciarum negotia perorare.
subscriptio D․ k․ Febr․ Constantinopoli Magno et Apollonio conss.[a․ 460]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
