Codex Iustinianus 2.6.ult
inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Nicostrato pp.
C.2.6.8 Nemo vel in foro magnitudinis tuæ vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicæ religionis fuerit imbutus mysteriis․ sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuæ centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostræ serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium præstiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiusmodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiæ proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit.
subscriptio D․ prid․ k․ April․ Constantinopoli Anthemio A․ II cons.[a․ 468]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
