Codex Iustinianus 2.6.7
inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ et Gratianus A․ ad Olybrium pu.
C.2.6.7pr. Providendum est, ne hi, quos in foro aut meritum nobilissimos fecerit aut vetustas, in una parte consistant, aliam a rudibus atque tironibus necesse sit sustineri.
C.2.6.7.1 Atque ideo si in uno auditorio duo tantum præ ceteris fuerint vel plures, quorum fama sit hilarior, in iudicantis officio sit, ut par causidicorum distributio fiat et exæquetur partibus auxilium singulorum et æqua divisio procedat.
C.2.6.7.2 Si quis vero monitus a iudice ea excusatione, quæ nequeat comprobari, cuicumque parti patrocinium denegaverit, careat foro, sciat etiam numquam sibi ad agendum copiam posse restitui.
C.2.6.7.3 Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus et adversario suo tali fraude subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet procul dubio iniquam a se litem foveri et auctoritatem iudicis a se lusam experietur.
subscriptio D․ k․ Mart․ Treviris Valentiniano et Valente III AA. conss.[a․ 370]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
