Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 2.6.6.3

DE POSTULANDO.

inscriptio Impp․ Valentinianus et Valens AA․ ad Olybrium pu.

C.2.6.6pr. quisquis vult esse causidicus, non idem in eodem negotio sit advocatus et iudex, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum.

C.2.6.6.1 Ante omnia autem universi advocati ita præbeant patrocinia iurgantibus, ut non ultra, quam litium poscit utilitas, in licentiam conviciandi et maledicendi temeritatem prorumpant: agant, quod causa desiderat: temperent ab iniuria․ nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suæ imminutione quatietur․ nec enim coniventia commodanda est, ut quisquam negotio derelicto in adversarii sui contumeliam aut palam pergat aut subdole.

C.2.6.6.2 Præterea nullum cum eo litigatore contractum, quem in propria recepit fide, ineat advocatus, nullam conferat pactionem.

C.2.6.6.3 Nemo ex his, quos licebit accipere vel decebit, aspernanter habeat, quod sibi semel officii gratia libero arbitrio obtulerit litigator.

C.2.6.6.4 Nemo ex industria protrahat iurgium.

C.2.6.6.5 Apud urbem autem Romam etiam honoratis, qui hoc putaverint eligendum, eo usque liceat orare, quousque maluerint, videlicet ut non ad turpe compendium stipemque deformem hæc adripiatur occasio, sed laudis per eam augmenta quærantur․ nam si lucro pecuniaque capiantur, veluti abiecti atque degeneres inter vilissimos numerabuntur.

C.2.6.6.6 Quisquis igitur ex his, quos agere permisimus, vult esse causidicus, eam solam , quam sumit tempore agendi, sibi sciat esse personam, quousque causidicus est, nec putet quisquam honori suo aliquid esse detractum, cum ipse necessitatem elegerit standi et ipse contempserit ius sedendi.

subscriptio PP․ X k․ Sept․ Valentiniano et Valente AA․ II conss.[a․ 368]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑