Codex Iustinianus 2.58.1.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.2.58.1pr. In omnibus causis, sive propter litteras fuerit certatum sive propter instrumenta sive propter quicquam aliud, in quo necessitas probationis incumbit, sancimus non aliter easdem probationes præstare compelli, nisi prius qui eas exposcit iuramentum de calumnia præstaverit, quod non causa differendi huiusmodi proposuit adlegationes: nam sacramenti timore contentiosa litigantium instantia compescitur.
C.2.58.1.1 Ne autem perperam in quæstionem servorum quidam venientes sui animi crudelitatem exerceant, non aliter concedi eis qui quæstionem servorum exposcunt ad hoc venire vel a iudicibus audiri, nisi prius tactis sacrosanctis scripturis deponant, quod non odio servorum vel propter offensas coheredum ad hoc venerunt, sed quia aliter rerum hereditariarum veritatem exquirere vel ostendere non possunt.
subscriptio D․ XII k․ Oct․ Constantinopoli Decio vc․ cons.[a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
