Codex Iustinianus 2.56.1
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC.
C.2.56.1pr. Non est iuris incerti eum, qui apud acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum satisdare: hoc enim casu veluti præsentis procuratorem intervenire intellegendum est.
C.2.56.1.1 Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere debebit.
C.2.56.1.2 Sin autem ei ab adversario opposita fuerit in ipso litis exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte procurator satisdationem super excipienda lite præstare cogitur, qua non præcedente lis quæ ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur.
C.2.56.1.3 Rei autem procurator vel defensor, etiam sub gestorum testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in omnibus causis præstare cogitur.
subscriptio D․ VIIII k․ Nov․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
