Codex Iustinianus 2.55.4.1
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.2.55.4pr. Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam.
C.2.55.4.1 Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus vel per publicas personas scripserint vel apud ipsum arbitrum in actis propria voce deposuerint, quod sacramentis præstitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum præstitit super lite cum omni veritate dirimenda, eius definitionem validam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur.
C.2.55.4.2 Sin autem de arbitro quidem nihil tale fuerit vel compositum vel scriptum, ipsæ autem partes litteris hoc manifestaverint, quod iuramenti nexibus se illigaverint, ut arbitri sententia stetur, et in præsenti casu omnimodo definitionem arbitri immutatam servari, litteris videlicet eorum similem vim obtinentibus, sive ab initio hoc fuerit ab his scriptum vel præfato modo depositum, dum arbiter eligebatur, sive post definitivam sententiam hoc scriptum inveniatur, quod cum sacramenti religione eius audientiam amplexi sunt vel quod ea quæ statuta sunt adimplere iuraverunt.
C.2.55.4.3 Sed et si ipse solus arbiter hoc litigatoribus poscentibus et vel scriptis vel depositionibus, ut dictum est, manifestum facientibus præstiterit iuramentum, quod cum omni veritate liti libramenta imponat, similem esse etiam in præsenti casu prioribus eius definitionem et eam omnimodo legibus esse vallatam.
C.2.55.4.4 Et in his omnibus casibus liceat vel in factum vel condictionem ex lege vel in rem utilem instituere, secundum quod facti qualitas postulaverit.
C.2.55.4.5 Sin autem in scriptura quidem aut depositione nihil tale appareat, una autem pars edicat iuramentum esse præstitum, quatenus arbitrali stetur sententia, huiusmodi litigatorum vel solius arbitri sermones minime esse credendos, cum et, si quis iusiurandum datum esse non iudice supposito nec hoc scriptura partium testante concesserit, incerti certaminis compositio, quæ inter homines imperitos sæpe accidit, non aliquid robur iudicatis inferat, sed in huiusmodi casu hæc obtineant, quæ veteres super arbitris eligendis sanxerunt.
C.2.55.4.6 Si quis autem post arbitri definitionem subscripserit ἐμμένειν vel στοιχεῖν vel πληροῦν vel πάντα ποιεῖν vel διδόναι ( Græcis enim vocabulis hæc enarrare propter consuetudinem utilius visum est ), etsi non adiecerit ὁμολογῶ, et sic omnimodo per actionem in factum eum compelli ea facere quibus consensit․ qualis enim differentia est, si huiusmodi verbis etiam ὁμολογῶ adiciatur vel huiusmodi vocabulum transmittatur?
C.2.55.4.7 Si enim verba consueta stipulationum et subtilis, immo magis supervacua observatio ab aula concessa est, nos, qui nuper legibus a nobis scriptis multa vitia stipulationum multasque ambages scrupulososque circuitus correximus, cur non et in huiusmodi scriptura totam formidinem veteris iuris amputamus, ut, si quis hæc scripserit vel unum ex his, adquiescere eis compellatur et ea ad effectum omnimodo perducere? cum non est verisimile hæc propter hoc scripsisse, ut tantum non contradicat, sed ut etiam ea impleat, adversus quæ obviam ire non potest.
subscriptio Recitata septimo miliario in novo consistorio palatii Iustiniani․ D․ III k․ Nov․ Decio vc․ cons.[a. 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
