Codex Iustinianus 2.53.1
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Æmiliano
C.2.53.1 Si propter officium legationis ad me bona fide factæ absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris․ nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo privilegio esse, quo sunt qui rei publicæ causa absunt, receptum est.
subscriptio PP․ V non․ Mart․ duobus Aspris conss.[a․ 212]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
