Codex Iustinianus 2.52.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.2.52.7pr. Supervacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antique Roma et in hac alma urbe et in Italia et in aliis provinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse visum est.
C.2.52.7.1 Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo vicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis observetur ad interponendam contestationem finiendamque litem.
C.2.52.7.2 Et quemadmodum omnis minor ætas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicæ causa afuerint vel aliis legitimis causis, quæ veteribus legibus enumeratæ sunt, fuerint occupati, omne præcipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
