Codex Iustinianus 2.52.5
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Bassum
C.2.52.5pr. Ea, quæ de temporibus in integrum restitutionum legibus cauta sunt, custodiri convenit, et si forte quis beneficio nostro ætatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriæ permissa, ut ad persequendas in integrum restitutionum finiendasque causas iure tempus habeat præstitutum, ita tamen, ut numquam minoribus viginti quinque annis constitutis de his, quæ ante impetratam veniam ætatis gesserunt, auxilium in integrum restitutionis denegetur.
C.2.52.5.1 Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et vicesimum ætatis suæ annum transierit, in integrum restitutionis beneficio uti tempore illibato.
C.2.52.5.2 Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat.
C.2.52.5.3 Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur.
subscriptio D․ non․ Oct․ Romæ Constantino A․ et Licinio utrisque II conss.[a․ 312]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
