Codex Iustinianus 2.52.4
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Dionysio
C.2.52.4 Ex persona fratrum, si tibi eorum quæsita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et viginti annis militaverunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint.
subscriptio S․ VIII k․ Ian․ Philippopoli CC․ conss.[a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
