Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 2.46.ult

UBI ET APUD QUEM COGNITIO RESTITUTIONIS AGITANDA SIT.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.2.46.3pr. Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quæ in integrum postulantur, sive tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, sive et apud pedaneos iudices, sive eas minores viginti quinque annis petierint sive maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus vel veteris iuris vel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causæ cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostræ rei publicæ administratores vel in hac regia civitate vel in provinciis, ut videatur ipse, qui iudicem destinaverit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio.

C.2.46.3.1 Sed ne quis ita effuse intellectum nostræ constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices vel arbitros ex communi sententia electos vel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter volumus tales causas dirimere, qui vel certæ administrationi, cui et iurisdictio adhæret, præpositi sunt vel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia.

C.2.46.3.2 Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis tantum quos supra enumeravimus liceat de in integrum restitutione disceptare, sive hoc specialiter eis fuerit mandatum, quod et veteribus non fuerat incognitum, vel si generaliter iudices dati sunt, vel in aliis speciebus, inciderit autem quædam quæstio restitutionis.

subscriptio D․ III k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc․ [a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑