Codex Iustinianus 2.44.2
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Verinum pu.
C.2.44.2pr. Omnes adulescentes, qui honestate morum præditi paternam frugem vel avorum patrimonia gubernare cupiunt et super hoc imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum ætatis veniam impetrare audeant, cum vicesimi anni metas impleverint, ita ut post impetratam ætatis veniam idem ipsi per se principale beneficium adlegantes non solum præscriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus idoneis advocatis morum suorum instituta probitatemque animi et testimonium vitæ honestioris edoceant.
C.2.44.2.1 Feminas quoque, quas morum honestas mentisque sollertia commendat, cum octavum et decimum annum egressæ fuerint, veniam ætatis impetrare sancimus․ sed eas propter pudorem ac verecundiam feminarum in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta ætatis venia annos tantum probare testibus vel instrumentis, misso procuratore, concedimus, ut etiam ipsæ in omnibus negotiis tale ius habeant, quale mares habere præscripsimus, ita tamen, ut prædia sine decreto non alienent.
C.2.44.2.2 Sed senatores quidem clarissimi viri in hac regia urbe commorantes apud sublimitatem tuam, ceteri vero apud prætorem, in provinciis autem omnes apud earum rectores de suis moribus et honeste perdoceant.
C.2.44.2.3 Hi vero, qui contra memoratam dispositionem veniam ætatis impetraverint, sciant eam nullas vires obtinere.
subscriptio PP․ III k․ Iun․ Romæ Crispo II et Constantino II CC. conss.[a․ 321]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
