Codex Iustinianus 2.42.3
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Theodotæ
C.2.42.3pr. Si alterius circumveniendi causa minor ætate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat ætatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritæ denegari statutum est.
C.2.42.3.1 Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet.
C.2.42.3.2 Aditus itaque præses provinciæ probationis ætatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit.
C.2.42.3.3 Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis.
C.2.42.3.4 Huiusmodi autem sacramento corporaliter præstito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est.
subscriptio D․ XIII k․ Oct․ Sirmi AA․ conss.[a․ 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
