Codex Iustinianus 2.40.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.2.40.5pr. Sancimus favore imperfectæ ætatis exceptionem non numeratæ pecuniæ ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subvertatur.
C.2.40.5.1 Sed humanius et latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus vetera iura currere quidem temporales præscriptiones adversus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subveniebant, eas ipso iure non currere․ melius etenim est intacta iura eorum servari, quam post causam vulneratam remedium quærere․ videlicet exceptionis triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus.
subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post cons․ Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
