Codex Iustinianus 2.4.28
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Sapparutæ
C.2.4.28pr. Sive apud acta rectoris provinciæ sive sine actis, scriptura intercedente vel non, transactio interposita est, hanc servari convenit.
C.2.4.28.1 Sed quoniam, ut certum quid accipias, convenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa stipulationem secutam esse, quamvis ex pacto non potuit nasci actio, tamen rerum vindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali vel in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum adversarium urguere.
subscriptio D․ III non․ Iul․ CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
