Codex Iustinianus 2.4.15
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Pontio
C.2.4.15 Ut responsum congruum accipere possis, insere pacti exemplum: ita enim intellegemus, utrum sola conventio fuit, an etiam Aquiliana stipulatio nec non et acceptilatio secuta fuerit: quæ si subdita esse illuxerit, nullam adversariæ tuæ petitionem hereditatis vel in rem specialem competere palam fiet.
subscriptio PP․ XV k․ Aug․ ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
