Codex Iustinianus 2.4.13
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Proclæ
C.2.4.13pr. Interpositas metus causa transactiones ratas non haberi edicto perpetuo continetur․ nec tamen quilibet metus ad rescindenda ea, quæ consensu terminata sunt, sufficit, sed talem metum probari oportet, qui salutis periculum vel corporis cruciatum contineat.
C.2.4.13.1 Ad vim tamen vel dolum arguendum qualitas causæ principalis non sufficit: unde si nihil tale probari potest, consensu quæstiones terminatas minime instaurari oportet.
C.2.4.13.2 Sed quoniam eum, cum quo te transegisse commemoras, ex ancilla tua natum servum esse adseveras, si vera sunt, quæ precibus complexa es alia ratio pactum reformat: nec enim dubii iuris est dominos cum servis suis paciscentes ex placitis teneri atque obligari non posse.
subscriptio S․ IIII non․ April․ Byzantii ipsis IIII et III AA. conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
