Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 2.3.ult

DE PACTIS.

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.2.3.30pr. De quæstione tali a Cæsariensi advocatione interrogati sumus: si duabus vel pluribus personis spes alienæ fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos devolvendæ, pactaque inter eos inita sunt pro adventura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perveniat, certos modos in eadem hereditate observari, vel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum pervenerit, certas pactiones evenire․ et dubitabatur, si huiusmodi pacta servari oportet.

C.2.3.30.1 Faciebat autem eis quæstionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos perventura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem vocentur hi qui pactionem fecerunt.

C.2.3.30.2 Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosæ videntur et plenæ tristissimi et periculosi eventus․ quare enim quodam vivente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes convenerunt?

C.2.3.30.3 Secundum veteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quæ contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus observari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, voluntatem suam eis accommodaverit et in ea usque ad extremum vitæ spatium perseveraverit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones servare.

C.2.3.30.4 Quod etiam anterioribus legibus et constitutionibus non est incognitum, licet a nobis clarius est introductum․ iubemus etenim neque donationes talium rerum neque hypothecas penitus esse admittendas neque alium quendam contractum, cum in alienis rebus contra domini voluntatem aliquid fieri vel pacisci secta temporum meorum non patitur.

subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestæ vv․ cc.[a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑