Codex Iustinianus 2.3.21
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC․ Eusebio
C.2.3.21 Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones æquis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quæ placita sunt paratus est adimplere.
subscriptio PP․ k․ Mai․ Thirallo AA․ conss.[a. 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
