Codex Iustinianus 2.19.5
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Rufo militi
C.2.19.5 Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur․ nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quæ maiore valebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt.
subscriptio PP․ VI k․ Ian․ Gordiano A․ et Aviola conss.[a․ 239]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
