Codex Iustinianus 2.18.20
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Octaviæ
C.2.18.20pr. Tutori vel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem, huic autem propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur.
C.2.18.20.1 Secundum quæ super his quidem, quæ nec tutor nec curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et levem præstare necesse habeat, a te conveniri potest et ea, quæ tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere.
C.2.18.20.2 De ceteris vero, quæ ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes.
subscriptio D․ VIII k․ Mai․ Sirmi CC․ conss.[a․ 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
