Codex Iustinianus 2.18.2
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Rufinæ
C.2.18.2 Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est․ quæ tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem Romæ tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit.
subscriptio PP․ XV k․ Febr․ Laterano et Rufino conss.[a․ 197]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
