Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 2.14.1

DE HIS, QUI POTENTIORUM NOMINE TITULOS PRÆDIIS ADFIGUNT VEL EORUM NOMINA IN LITE PRÆTENDUNT.

inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Messalæ pp.

C.2.14.1pr. Animadvertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimæ privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere.

C.2.14.1.1 Ac ne in fraudem legum adversariorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes conivent, adficiendi sunt publicæ sententiæ nota.

C.2.14.1.2 Quod si nullum in hac parte consensum præbuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus ædibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint vindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur.

C.2.14.1.3 Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum illatæ sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit ingerendum, eius possessionis aut causæ, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare temptaverit, amissione multetur nec repetendæ actionis, etiam si ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem.

C.2.14.1.4 Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, veluti famæ suæ prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit.

subscriptio D․ V k․ dec․ Mediolani Stilichone cons.[a․ 400]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑