Codex Iustinianus 2.12.4
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Saturnino
C.2.12.4 Quia absente te iudicatum dicis, æquum est restitui tibi causæ defensionem: nec oberit tibi, quod uxor tua interfuit iudicio aut etiam adquievit sententiæ, cum aliena negotia per mulieres non aliter agi possunt, nisi in rem suam et proprium lucrum mandatæ sunt eis actiones.
subscriptio PP․ prid․ non․ Ian․ Apro et Maximo conss.[a․ 207]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
