Codex Iustinianus 2.12.12
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Frontino militi
C.2.12.12pr. Exigendi a filio tuo mandati, qui se defensioni tuæ offerebat, duplici ratione necessitas non fuit, aut quod defendere quis sive libertus sive extraneus sine mandato potest ( satisdatione tamen pro defensione præstita et alia procul dubio observatione subiecta ), aut quod filius, etiamsi ultro actionem patris nomine dirigat, mandatum probare non cogitur.
C.2.12.12.1 Sane quod necdum legitimam ætatem idem filius tuus compleverat, ob hoc quidem depellere procuratione eum iudex non iniuste potuit․ sed multo iustius fuit vel huiusmodi defensorem audire, quam absentem quasi contumacem et indefensum gravi condemnatione adficere.
subscriptio V k․ Oct․ Agricola et Clementino conss.[a․ 230]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
